monumenta.ch > Gregorius Magnus > csg211.426 > sectio > bsbClm6224.100 > habCod.Guelf.81Weiss..123 > csg899.32 > sectio 83

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 83
Ipse enim Filius solus natus ex virgine, transfudit inter populos germen coelestis virtutis; ut sequantur consortium angelorum quod pudicitia castitatis est, quia virtus haec surrexit in superna pietate: sic videlicet quod in egrediente virga de Iesse, virtutes floris huius germinarent, quas prima mulier fugaverat dum consensit audiens consilium serpentis, ita quod in ea cecidit omne genus humanum, carens gaudio supernae claritatis, nisi quod floriditas virgae illius scienter illud elevavit per pietatem in sanctitate salvationis. Quomodo? Fortitudini quae diabolum devincit, adhaerentem illi scientiam, Spiritus sanctus inspirat; cum Deus per fideles homines dovotissime in ardentibus desideriis agnoscitur, et intimo tactu fidelis animae desiderantissime amplexatur.